Rozmiar: 15909 bajtów

- 33 -

1469. April 6.

In nomine domini amen. Nos Nicolaus dei gracia dux Oppoliensis Glogouiensis Streliciensis etc. Significamus tenore presencium presentibus et futuris horum noticiam habituris et quibus expedit universis et singulis Quod in nostra constitutus presencia Nobilis Nicolaus Puchala Non compulsus non coactus neque sinistre seductus Sed deliberato animo salubrique suorum amicorum consilio Sanus corpore pariterque racione existens, vendidisse Recognovit Nobili Iohanni Lassotha suisque posteris et legittimis successoribus duas villas videlicet Rokycze et Wilczaluka in districtu nostro Slawenciensi sitas pro Tricentis et triginta florenis ungaricalibus Cum omni Iure dominio et proprietate Omnibusque et singulis utilitatibus proventibus fructibus censibus redditibus honoribus agris pratis Campis pascuis silvis borris virgultis viretis piscinis molendinis aquis et aquarum decursibus Et cum omnibus singulisque utilitatibus qualitercumque nominantur sive vocitantur, tam late et longe sicut ab antiquo in suis metis sive granicys sunt limitate tente et possesse Nichil Iuris dominy et proprietatis pro se suisque posteris et legittimis successoribus reservando Sed omnimode et plenarie Supradicto Iohanni Lassotha predictas villas Rokycze et Wilczaluka vendidit et Coram nobis perpetue resignavit assignavit et legavit Tenendas habendas invadiandas et adusus convertendas veluti sibi suisque posteris et legittimis successoribus melius utilius et comodosius videbitur expedire. Solum predictus Iohannes Lassotha tenebitur nobis servire et eius successores, uti ab antiquo nostris antecessoribus de predictis bonis servierunt Iuribusque nostris ducalibus non nocentibus. In cuius rei testimonium Sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum Oppol Feria quinta proxima post festa pasche Sub anno domini Millesimoquadringentesimosexagesimonono Presentibus Nobilibus ac fidelibus nostris dilectis Georgio Wyrzbensky, Fredrico Warkocz de Lednow, Iohanne Dumbrowka de Yasiona, Nicolao Sschylhan de Othmuth, Iohanne Mysskowsky, Miskone de Grodziecz, et Iacobo Wierusch de Malostowicze qui presencia habuit in commisso pluribusque Fidedignis.

Das kleine Siegel iu rothem Wachs zeigt den Adlerschild mit einem grossen Adler auf dem Helm, und der Umschrift: s. d. nicol... oppol.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów